Me vero primum dulces ante omnia Musae, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant caelique vias et sidera monstrent, Defectus solis varios lunaeque labores; Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant. Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.